Ovidius, Metamorphoses, 11 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | Carmine dum tali silvas animosque ferarum |
2 | Threicius vates et saxa sequentia ducit, |
3 | ecce nurus Ciconum tectae lymphata ferinis |
4 | pectora velleribus tumuli de vertice cernunt |
5 | Orphea percussis sociantem carmina nervis. |
6 | e quibus una leves iactato crine per auras, |
7 | 'en,' ait 'en, hic est nostri contemptor!' et hastam |
8 | vatis Apollinei vocalia misit in ora, |
9 | quae foliis praesuta notam sine vulnere fecit; |
10 | alterius telum lapis est, qui missus in ipso |
11 | aere concentu victus vocisque lyraeque est |
12 | ac veluti supplex pro tam furialibus ausis |
13 | ante pedes iacuit. sed enim temeraria crescunt |
14 | bav1663.114 r bella modusque abiit insanaque regnat Erinys; |
15 | cbo125.129r cunctaque tela forent cantu mollita, sed ingens |
16 | clamor et infracto Berecyntia tibia cornu |
17 | tympanaque et plausus et Bacchei ululatus |
18 | obstrepuere sono citharae, tum denique saxa |
19 | non exauditi rubuerunt sanguine vatis. |
20 | ac primum attonitas etiamnum voce canentis |
21 | innumeras volucres anguesque agmenque ferarum |
22 | maenades Orphei titulum rapuere triumphi; |
23 | inde cruentatis vertuntur in Orphea dextris |
24 | et coeunt ut aves, si quando luce vagantem |
25 | noctis avem cernunt, structoque utrimque theatro |
26 | ceu matutina cervus periturus harena |
27 | praeda canum est, vatemque petunt et fronde virentes |
28 | coniciunt thyrsos non haec in munera factos. |
29 | cpl1661.77 v hae glaebas, illae direptos arbore ramos, |
30 | pars torquent silices; neu desint tela furori, |
31 | forte boves presso subigebant vomere terram, |
32 | nec procul hinc multo fructum sudore parantes |
33 | slu1092.117 r dura lacertosi fodiebant arva coloni, |
34 | agmine qui viso fugiunt operisque relinquunt |
35 | arma sui, vacuosque iacent dispersa per agros |
36 | sarculaque rastrique graves longique ligones; |
37 | quae postquam rapuere ferae cornuque minaces |
38 | divulsere boves, ad vatis fata recurrunt |
39 | bcul403.76r tendentemque manus et in illo tempore primum |
40 | inrita dicentem nec quicquam voce moventem |
41 | sacrilegae perimunt, perque os, pro Iuppiter! illud |
42 | auditum saxis intellectumque ferarum |
43 | sensibus in ventos anima exhalata recessit. |
44 | Te maestae volucres, Orpheu, te turba ferarum, |
45 | te rigidi silices, te carmina saepe secutae |
46 | cbo125.129v fleverunt silvae, positis te frondibus arbor |
47 | tonsa comas luxit; lacrimis quoque flumina dicunt |
48 | increvisse suis, obstrusaque carbasa pullo |
49 | bav1663.114 v naides et dryades passosque habuere capillos. |
50 | membra iacent diversa locis, caput, Hebre, lyramque |
51 | excipis: et (mirum!) medio dum labitur amne, |
52 | flebile nescio quid queritur lyra, flebile lingua |
53 | murmurat exanimis, respondent flebile ripae. |
54 | iamque mare invectae flumen populare relinquunt |
55 | et Methymnaeae potiuntur litore Lesbi: |
56 | hic ferus expositum peregrinis anguis harenis |
57 | os petit et sparsos stillanti rore capillos. |
58 | tandem Phoebus adest morsusque inferre parantem |
59 | arcet et in lapidem rictus serpentis apertos |
60 | congelat et patulos, ut erant, indurat hiatus. |
61 | Umbra subit terras, et quae loca viderat ante, |
62 | cuncta recognoscit quaerensque per arva piorum |
63 | invenit Eurydicen cupidisque amplectitur ulnis; |
64 | hic modo coniunctis spatiantur passibus ambo, |
65 | nunc praecedentem sequitur, nunc praevius anteit |
66 | Eurydicenque suam iam tuto respicit Orpheus. |
67 | slu1092.117 v Non inpune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus |
68 | amissoque dolens sacrorum vate suorum |
69 | protinus in silvis matres Edonidas omnes, |
70 | quae videre nefas, torta radice ligavit; |
71 | quippe pedum digitos via, quam tum est quaeque secuta, |
72 | traxit et in solidam detrusit acumina terram, |
73 | utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps, |
74 | crus ubi commisit volucris sensitque teneri, |
75 | plangitur ac trepidans adstringit vincula motu: |
76 | sic, ut quaeque solo defixa cohaeserat harum, |
77 | cbo125.130r exsternata fugam frustra temptabat, at illam |
78 | cpl1661.78 r lenta tenet radix exsultantemque coercet, |
79 | dumque ubi sint digiti, dum pes ubi, quaerit, et ungues, |
80 | aspicit in teretes lignum succedere suras |
81 | csg866.69 et conata femur maerenti plangere dextra |
82 | robora percussit, pectus quoque robora fiunt, |
83 | robora sunt umeri; nodosaque bracchia veros |
84 | bav1663.115 r esse putes ramos, et non fallare putando. |
85 | bcul403.76v Nec satis hoc Baccho est, ipsos quoque deserit agros |
86 | cumque choro meliore sui vineta Timoli |
87 | Pactolonque petit, quamvis non aureus illo |
88 | tempore nec caris erat invidiosus harenis. |
89 | hunc adsueta cohors, satyri bacchaeque, frequentant, |
90 | at Silenus abest: titubantem annisque meroque |
91 | ruricolae cepere Phryges vinctumque coronis |
92 | bav1669.42 v ad regem duxere Midan, cui Thracius Orpheus |
93 | orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo. |
94 | qui simul agnovit socium comitemque sacrorum, |
95 | hospitis adventu festum genialiter egit |
96 | per bis quinque dies et iunctas ordine noctes, |
97 | et iam stellarum sublime coegerat agmen |
98 | Lucifer undecimus, Lydos cum laetus in agros |
99 | rex venit et iuveni Silenum reddit alumno. |
100 | Huic deus optandi gratum, sed inutile, fecit |
101 | slu1092.118 r muneris arbitrium gaudens altore recepto. |
102 | ille male usurus donis ait 'effice, quicquid |
103 | corpore contigero, fulvum vertatur in aurum.' |
104 | adnuit optatis nocituraque munera solvit |
105 | Liber et indoluit, quod non meliora petisset. |
106 | laetus abit gaudetque malo Berecyntius heros |
107 | pollicitique fidem tangendo singula temptat |
108 | cbo125.130v vixque sibi credens, non alta fronde virentem |
109 | ilice detraxit virgam: virga aurea facta est; |
110 | tollit humo saxum: saxum quoque palluit auro; |
111 | contigit et glaebam: contactu glaeba potenti |
112 | massa fit; arentis Cereris decerpsit aristas: |
113 | aurea messis erat; demptum tenet arbore pomum: |
114 | Hesperidas donasse putes; si postibus altis |
115 | admovit digitos, postes radiare videntur; |
116 | ille etiam liquidis palmas ubi laverat undis, |
117 | unda fluens palmis Danaen eludere posset; |
118 | vix spes ipse suas animo capit aurea fingens |
119 | omnia. gaudenti mensas posuere ministri |
120 | bav1663.115 v exstructas dapibus nec tostae frugis egentes: |
121 | tum vero, sive ille sua Cerealia dextra |
122 | munera contigerat, Cerealia dona rigebant, |
123 | sive dapes avido convellere dente parabat, |
124 | lammina fulva dapes admoto dente premebat; |
125 | miscuerat puris auctorem muneris undis: |
126 | fusile per rictus aurum fluitare videres. |
127 | cpl1661.78 v Attonitus novitate mali divesque miserque |
128 | effugere optat opes et quae modo voverat, odit. |
129 | copia nulla famem relevat; sitis arida guttur |
130 | urit, et inviso meritus torquetur ab auro |
131 | bcul403.77r ad caelumque manus et splendida bracchia tollens |
132 | 'da veniam, Lenaee pater! peccavimus' inquit, |
133 | 'sed miserere, precor, speciosoque eripe damno!' |
134 | slu1092.118 v mite deum numen: Bacchus peccasse fatentem |
135 | restituit pactique fide data munera solvit |
136 | 'ne' ve 'male optato maneas circumlitus auro, |
137 | vade' ait 'ad magnis vicinum Sardibus amnem |
138 | cbo125.131r perque iugum nitens labentibus obvius undis |
139 | carpe viam, donec venias ad fluminis ortus, |
140 | spumigeroque tuum fonti, qua plurimus exit, |
141 | subde caput corpusque simul, simul elue crimen.' |
142 | rex iussae succedit aquae: vis aurea tinxit |
143 | flumen et humano de corpore cessit in amnem; |
144 | nunc quoque iam veteris percepto semine venae |
145 | arva rigent auro madidis pallentia glaebis. |
146 | Ille perosus opes silvas et rura colebat |
147 | Panaque montanis habitantem semper in antris, |
148 | pingue sed ingenium mansit, nocituraque, ut ante, |
149 | rursus erant domino stultae praecordia mentis. |
150 | nam freta prospiciens late riget arduus alto |
151 | Tmolus in ascensu clivoque extensus utroque |
152 | Sardibus hinc, illinc parvis finitur Hypaepis. |
153 | Pan ibi dum teneris iactat sua sibila nymphis |
154 | et leve cerata modulatur harundine carmen |
155 | ausus Apollineos prae se contemnere cantus, |
156 | bav1663.116 r iudice sub Tmolo certamen venit ad inpar. |
157 | Monte suo senior iudex consedit et aures |
158 | liberat arboribus: quercu coma caerula tantum |
159 | cingitur, et pendent circum cava tempora glandes. |
160 | isque deum pecoris spectans 'in iudice' dixit |
161 | 'nulla mora est.' calamis agrestibus insonat ille |
162 | barbaricoque Midan (aderat nam forte canenti) |
163 | carmine delenit; post hunc sacer ora retorsit |
164 | Tmolus ad os Phoebi: vultum sua silva secuta est. |
165 | ille caput flavum lauro Parnaside vinctus |
166 | verrit humum Tyrio saturata murice palla |
167 | instructamque fidem gemmis et dentibus Indis |
168 | slu1092.119 r sustinet a laeva, tenuit manus altera plectrum; |
169 | cbo125.131v artificis status ipse fuit. tum stamina docto |
170 | pollice sollicitat, quorum dulcedine captus |
171 | Pana iubet Tmolus citharae submittere cannas. |
172 | Iudicium sanctique placet sententia montis |
173 | omnibus, arguitur tamen atque iniusta vocatur |
174 | unius sermone Midae; nec Delius aures |
175 | humanam stolidas patitur retinere figuram, |
176 | cpl1661.79 r sed trahit in spatium villisque albentibus inplet |
177 | bcul403.77v instabilesque imas facit et dat posse moveri: |
178 | csg866.70 cetera sunt hominis, partem damnatur in unam |
179 | induiturque aures lente gradientis aselli. |
180 | ille quidem celare cupit turpique pudore |
181 | tempora purpureis temptat relevare tiaris; |
182 | sed solitus longos ferro resecare capillos |
183 | viderat hoc famulus, qui cum nec prodere visum |
184 | dedecus auderet, cupiens efferre sub auras, |
185 | nec posset reticere tamen, secedit humumque |
186 | effodit et, domini quales adspexerit aures, |
187 | voce refert parva terraeque inmurmurat haustae |
188 | bav1669.43 r indiciumque suae vocis tellure regesta |
189 | obruit et scrobibus tacitus discedit opertis. |
190 | creber harundinibus tremulis ibi surgere lucus |
191 | coepit et, ut primum pleno maturuit anno, |
192 | bav1663.116 v prodidit agricolam: leni nam motus ab austro |
193 | obruta verba refert dominique coarguit aures. |
194 | Ultus abit Tmolo liquidumque per aera vectus |
195 | angustum citra pontum Nepheleidos Helles |
196 | Laomedonteis Latoius adstitit arvis. |
197 | dextera Sigei, Rhoetei laeva profundi |
198 | ara Panomphaeo vetus est sacrata Tonanti: |
199 | inde novae primum moliri moenia Troiae |
200 | cbo125.132r Laomedonta videt susceptaque magna labore |
201 | crescere difficili nec opes exposcere parvas |
202 | slu1092.119 v cumque tridentigero tumidi genitore profundi |
203 | mortalem induitur formam Phrygiaeque tyranno |
204 | aedificat muros pactus pro moenibus aurum. |
205 | stabat opus: pretium rex infitiatur et addit, |
206 | perfidiae cumulum, falsis periuria verbis. |
207 | 'non inpune feres' rector maris inquit, et omnes |
208 | inclinavit aquas ad avarae litora Troiae |
209 | inque freti formam terras conplevit opesque |
210 | abstulit agricolis et fluctibus obruit agros. |
211 | poena neque haec satis est: regis quoque filia monstro |
212 | poscitur aequoreo, quam dura ad saxa revinctam |
213 | vindicat Alcides promissaque munera dictos |
214 | poscit equos tantique operis mercede negata |
215 | bis periura capit superatae moenia Troiae. |
216 | nec, pars militiae, Telamon sine honore recessit |
217 | Hesioneque data potitur. nam coniuge Peleus |
218 | clarus erat diva nec avi magis ille superbus |
219 | nomine quam soceri, siquidem Iovis esse nepoti |
220 | contigit haut uni, coniunx dea contigit uni. |
221 | Namque senex Thetidi Proteus 'dea' dixerat 'undae, |
222 | concipe: mater eris iuvenis, qui fortibus annis |
223 | bcul403.78r acta patris vincet maiorque vocabitur illo.' |
224 | ergo, ne quicquam mundus Iove maius haberet, |
225 | cpl1661.79 v quamvis haut tepidos sub pectore senserat ignes, |
226 | Iuppiter aequoreae Thetidis conubia fugit, |
227 | bav1663.117 r in suaque Aeaciden succedere vota nepotem |
228 | iussit et amplexus in virginis ire marinae. |
229 | Est sinus Haemoniae curvos falcatus in arcus, |
230 | bracchia procurrunt: ubi, si foret altior unda, |
231 | cbo125.132v portus erat; summis inductum est aequor harenis; |
232 | litus habet solidum, quod nec vestigia servet |
233 | nec remoretur iter nec opertum pendeat alga; |
234 | myrtea silva subest bicoloribus obsita bacis. |
235 | est specus in medio, natura factus an arte, |
236 | slu1092.120 r ambiguum, magis arte tamen: quo saepe venire |
237 | frenato delphine sedens, Theti, nuda solebas. |
238 | illic te Peleus, ut somno vincta iacebas, |
239 | occupat, et quoniam precibus temptata repugnas, |
240 | vim parat, innectens ambobus colla lacertis; |
241 | quod nisi venisses variatis saepe figuris |
242 | ad solitas artes, auso foret ille potitus; |
243 | sed modo tu volucris: volucrem tamen ille tenebat; |
244 | nunc gravis arbor eras: haerebat in arbore Peleus; |
245 | tertia forma fuit maculosae tigridis: illa |
246 | territus Aeacides a corpore bracchia solvit. |
247 | inde deos pelagi vino super aequora fuso |
248 | et pecoris fibris et fumo turis adorat, |
249 | donec Carpathius medio de gurgite vates |
250 | 'Aeacide,' dixit 'thalamis potiere petitis, |
251 | tu modo, cum rigido sopita quiescet in antro, |
252 | ignaram laqueis vincloque innecte tenaci. |
253 | nec te decipiat centum mentita figuras, |
254 | sed preme, quicquid erit, dum, quod fuit ante, reformet.' |
255 | dixerat haec Proteus et condidit aequore vultum |
256 | admisitque suos in verba novissima fluctus. |
257 | Pronus erat Titan inclinatoque tenebat |
258 | Hesperium temone fretum, cum pulchra relicto |
259 | Nereis ingreditur consueta cubilia ponto; |
260 | vix bene virgineos Peleus invaserat artus: |
261 | illa novat formas, donec sua membra teneri |
262 | cbo125.133r bav1663.117 v sentit et in partes diversas bracchia tendi. |
263 | tum denum ingemuit, 'ne' que ait 'sine numine vincis' |
264 | exhibita estque Thetis: confessam amplectitur heros |
265 | et potitur votis ingentique inplet Achille. |
266 | Felix et nato, felix et coniuge Peleus, |
267 | et cui, si demas iugulati crimina Phoci, |
268 | omnia contigerant: fraterno sanguine sontem |
269 | bcul403.78v expulsumque domo patria Trachinia tellus |
270 | slu1092.120 v accipit. hic regnum sine vi, sine caede gerebat |
271 | Lucifero genitore satus patriumque nitorem |
272 | ore ferens Ceyx, illo qui tempore maestus |
273 | cpl1661.80 r dissimilisque sui fratrem lugebat ademptum. |
274 | quo postquam Aeacides fessus curaque viaque |
275 | venit et intravit paucis comitantibus urbem, |
276 | quosque greges pecorum, quae secum armenta trahebat, |
277 | csg866.71 haut procul a muris sub opaca valle reliquit; |
278 | copia cum facta est adeundi prima tyranni, |
279 | velamenta manu praetendens supplice, qui sit |
280 | quoque satus, memorat, tantum sua crimina celat |
281 | mentiturque fugae causam; petit, urbe vel agro |
282 | se iuvet. hunc contra placido Trachinius ore |
283 | talibus adloquitur: 'mediae quoque commoda plebi |
284 | nostra patent, Peleu, nec inhospita regna tenemus; |
285 | adicis huic animo momenta potentia, clarum |
286 | bav1669.43 v nomen avumque Iovem; ne tempora perde precando! |
287 | quod petis, omne feres tuaque haec pro parte vocato, |
288 | qualiacumque vides! utinam meliora videres!' |
289 | et flebat: moveat tantos quae causa dolores, |
290 | Peleusque comitesque rogant; quibus ille profatur: |
291 | 'forsitan hanc volucrem, rapto quae vivit et omnes |
292 | terret aves, semper pennas habuisse putetis: |
293 | vir fuit (et tanta est animi constantia iam tum |
294 | cbo125.133v acer erat belloque ferox ad vimque paratus) |
295 | nomine Daedalion. illo genitore creatis, |
296 | qui vocat Auroram caeloque novissimus exit, |
297 | bav1663.118 r culta mihi pax est, pacis mihi cura tenendae |
298 | coniugiique fuit, fratri fera bella placebant: |
299 | illius virtus reges gentesque subegit, |
300 | quae nunc Thisbaeas agitat mutata columbas. |
301 | nata erat huic Chione, quae dotatissima forma |
302 | mille procos habuit, bis septem nubilis annis. |
303 | forte revertentes Phoebus Maiaque creatus, |
304 | slu1092.121 r ille suis Delphis, hic vertice Cyllenaeo, |
305 | videre hanc pariter, pariter traxere colorem. |
306 | spem veneris differt in tempora noctis Apollo; |
307 | non fert ille moras virgaque movente soporem |
308 | virginis os tangit: tactu iacet illa potenti |
309 | vimque dei patitur; nox caelum sparserat astris: |
310 | Phoebus anum simulat praereptaque gaudia sumit. |
311 | ut sua maturus conplevit tempora venter, |
312 | alipedis de stirpe dei versuta propago |
313 | nascitur Autolycus furtum ingeniosus ad omne, |
314 | candida de nigris et de candentibus atra |
315 | bcul403.79r qui facere adsuerat, patriae non degener artis; |
316 | nascitur e Phoebo (namque est enixa gemellos) |
317 | carmine vocali clarus citharaque Philammon. |
318 | quid peperisse duos et dis placuisse duobus |
319 | et forti genitore et progenitore nitenti |
320 | esse satam prodest? an obest quoque gloria multis? |
321 | cpl1661.80 v obfuit huic certe! quae se praeferre Dianae |
322 | sustinuit faciemque deae culpavit, at illi |
323 | ira ferox mota est 'factis' que 'placebimus' inquit. |
324 | nec mora, curvavit cornu nervoque sagittam |
325 | cbo125.134r inpulit et meritam traiecit harundine linguam. |
326 | lingua tacet, nec vox temptataque verba sequuntur, |
327 | conantemque loqui cum sanguine vita reliquit; |
328 | quam miser amplexans ego tum patriumque dolorem |
329 | corde tuli fratrique pio solacia dixi, |
330 | quae pater haut aliter quam cautes murmura ponti |
331 | accipit et natam delamentatur ademptam; |
332 | bav1663.118 v ut vero ardentem vidit, quater impetus illi |
333 | in medios fuit ire rogos, quater inde repulsus |
334 | concita membra fugae mandat similisque iuvenco |
335 | spicula crabronum pressa cervice gerenti, |
336 | qua via nulla, ruit. iam tum mihi currere visus |
337 | plus homine est, alasque pedes sumpsisse putares. |
338 | slu1092.121 v effugit ergo omnes veloxque cupidine leti |
339 | vertice Parnasi potitur; miseratus Apollo, |
340 | cum se Daedalion saxo misisset ab alto, |
341 | fecit avem et subitis pendentem sustulit alis |
342 | oraque adunca dedit, curvos dedit unguibus hamos, |
343 | virtutem antiquam, maiores corpore vires, |
344 | et nunc accipiter, nulli satis aequus, in omnes |
345 | saevit aves aliisque dolens fit causa dolendi.' |
346 | Quae dum Lucifero genitus miracula narrat |
347 | de consorte suo, cursu festinus anhelo |
348 | advolat armenti custos Phoceus Onetor |
349 | et 'Peleu, Peleu! magnae tibi nuntius adsum |
350 | cladis' ait. quodcumque ferat, iubet edere Peleus, |
351 | pendet et ipse metu trepidi Trachinius oris; |
352 | ille refert 'fessos ad litora curva iuvencos |
353 | adpuleram, medio cum Sol altissimus orbe |
354 | tantum respiceret, quantum superesse videret, |
355 | parsque boum fulvis genua inclinarat harenis |
356 | cbo125.134v latarumque iacens campos spectabat aquarum, |
357 | pars gradibus tardis illuc errabat et illuc; |
358 | nant alii celsoque exstant super aequora collo. |
359 | templa mari subsunt nec marmore clara neque auro, |
360 | sed trabibus densis lucoque umbrosa vetusto: |
361 | bcul403.79v Nereides Nereusque tenent (hos navita ponti |
362 | edidit esse deos, dum retia litore siccat); |
363 | iuncta palus huic est densis obsessa salictis, |
364 | quam restagnantis fecit maris unda paludem: |
365 | inde fragore gravi strepitans loca proxima terret, |
366 | belva vasta, lupus iuncisque palustribus exit, |
367 | oblitus et spumis et sparsus sanguine rictus |
368 | bav1663.119 r fulmineos, rubra suffusus lumina flamma. |
369 | qui quamquam saevit pariter rabieque fameque, |
370 | cpl1661.81 r acrior est rabie: neque enim ieiunia curat |
371 | caede boum diramque famem finire, sed omne |
372 | slu1092.122 r vulnerat armentum sternitque hostiliter omne. |
373 | pars quoque de nobis funesto saucia morsu, |
374 | csg866.72 dum defensamus, leto est data; sanguine litus |
375 | undaque prima rubet demugitaeque paludes. |
376 | sed mora damnosa est, nec res dubitare remittit: |
377 | dum superest aliquid, cuncti coeamus et arma, |
378 | arma capessamus coniunctaque tela feramus!' |
379 | dixerat agrestis: nec Pelea damna movebant, |
380 | sed memor admissi Nereida conligit orbam |
381 | damna sua inferias exstincto mittere Phoco. |
382 | bav1669.44 r induere arma viros violentaque sumere tela |
383 | rex iubet Oetaeus; cum quis simul ipse parabat |
384 | ire, sed Alcyone coniunx excita tumultu |
385 | prosilit et nondum totos ornata capillos |
386 | disicit hos ipsos colloque infusa mariti, |
387 | cbo125.135r mittat ut auxilium sine se, verbisque precatur |
388 | et lacrimis, animasque duas ut servet in una. |
389 | Aeacides illi: 'pulchros, regina, piosque |
390 | pone metus! plena est promissi gratia vestri. |
391 | non placet arma mihi contra nova monstra moveri; |
392 | numen adorandum pelagi est!' erat ardua turris, |
393 | arce focus summa, fessis nota grata carinis: |
394 | ascendunt illuc stratosque in litore tauros |
395 | cum gemitu adspiciunt vastatoremque cruento |
396 | ore ferum, longos infectum sanguine villos. |
397 | inde manus tendens in aperti litora ponti |
398 | caeruleam Peleus Psamathen, ut finiat iram, |
399 | orat, opemque ferat; nec vocibus illa rogantis |
400 | flectitur Aeacidae, Thetis hanc pro coniuge supplex |
401 | accepit veniam. sed enim revocatus ab acri |
402 | caede lupus perstat, dulcedine sanguinis asper, |
403 | donec inhaerentem lacerae cervice iuvencae |
404 | bav1663.119 v marmore mutavit: corpus praeterque colorem |
405 | omnia servavit, lapidis color indicat illum |
406 | slu1092.122 v iam non esse lupum, iam non debere timeri. |
407 | bcul403.80r nec tamen hac profugum consistere Pelea terra |
408 | fata sinunt, Magnetas adit vagus exul et illic |
409 | sumit ab Haemonio purgamina caedis Acasto. |
410 | Interea fratrisque sui fratremque secutis |
411 | anxia prodigiis turbatus pectora Ceyx, |
412 | consulat ut sacras, hominum oblectamina, sortes, |
413 | ad Clarium parat ire deum; nam templa profanus |
414 | invia cum Phlegyis faciebat Delphica Phorbas. |
415 | consilii tamen ante sui, fidissima, certam |
416 | te facit, Alcyone; cui protinus intima frigus |
417 | ossa receperunt, buxoque simillimus ora |
418 | cbo125.135v pallor obit, lacrimisque genae maduere profusis. |
419 | cpl1661.81 v ter conata loqui, ter fletibus ora rigavit |
420 | singultuque pias interrumpente querellas |
421 | 'quae mea culpa tuam,' dixit 'carissime, mentem |
422 | vertit? ubi est quae cura mei prior esse solebat? |
423 | iam potes Alcyone securus abesse relicta? |
424 | iam via longa placet? iam sum tibi carior absens? |
425 | at, puto, per terras iter est, tantumque dolebo, |
426 | non etiam metuam, curaeque timore carebunt. |
427 | aequora me terrent et ponti tristis imago: |
428 | et laceras nuper tabulas in litore vidi |
429 | et saepe in tumulis sine corpore nomina legi. |
430 | neve tuum fallax animum fiducia tangat, |
431 | quod socer Hippotades tibi sit, qui carcere fortes |
432 | contineat ventos, et, cum velit, aequora placet. |
433 | cum semel emissi tenuerunt aequora venti, |
434 | nil illis vetitum est: incommendataque tellus |
435 | omnis et omne fretum est, caeli quoque nubila vexant |
436 | excutiuntque feris rutilos concursibus ignes. |
437 | quo magis hos novi (nam novi et saepe paterna |
438 | parva domo vidi), magis hoc reor esse timendos. |
439 | quod tua si flecti precibus sententia nullis, |
440 | slu1092.123 r care, potest, coniunx, nimiumque es certus eundi, |
441 | me quoque tolle simul! certe iactabimur una, |
442 | bav1663.120 r nec nisi quae patiar, metuam, pariterque feremus, |
443 | quicquid erit, pariter super aequora lata feremur.' |
444 | Talibus Aeolidis dictis lacrimisque movetur |
445 | sidereus coniunx: neque enim minor ignis in ipso est; |
446 | sed neque propositos pelagi dimittere cursus, |
447 | nec vult Alcyonen in partem adhibere pericli |
448 | multaque respondit timidum solantia pectus. |
449 | cbo125.136r non tamen idcirco causam probat; addidit illis |
450 | hoc quoque lenimen, quo solo flexit amantem: |
451 | 'longa quidem est nobis omnis mora, sed tibi iuro |
452 | per patrios ignes, si me modo fata remittant, |
453 | bcul403.80v ante reversurum, quam luna bis inpleat orbem.' |
454 | his ubi promissis spes est admota recursus, |
455 | protinus eductam navalibus aequore tingui |
456 | aptarique suis pinum iubet armamentis; |
457 | qua rursus visa veluti praesaga futuri |
458 | horruit Alcyone lacrimasque emisit obortas |
459 | amplexusque dedit tristique miserrima tandem |
460 | ore 'vale' dixit conlapsaque corpore toto est; |
461 | ast iuvenes quaerente moras Ceyce reducunt |
462 | ordinibus geminis ad fortia pectora remos |
463 | aequalique ictu scindunt freta: sustulit illa |
464 | umentes oculos stantemque in puppe recurva |
465 | concussaque manu dantem sibi signa maritum |
466 | prona videt redditque notas; ubi terra recessit |
467 | longius, atque oculi nequeunt cognoscere vultus, |
468 | cpl1661.82 r dum licet, insequitur fugientem lumine pinum; |
469 | haec quoque ut haut poterat spatio submota videri, |
470 | vela tamen spectat summo fluitantia malo; |
471 | ut nec vela videt, vacuum petit anxia lectum |
472 | csg866.73 seque toro ponit: renovat lectusque torusque |
473 | Alcyonae lacrimas et quae pars admonet absit. |
474 | slu1092.123 v Portibus exierant, et moverat aura rudentes: |
475 | obvertit lateri pendentes navita remos |
476 | cornuaque in summa locat arbore totaque malo |
477 | bav1663.120 v carbasa deducit venientesque accipit auras. |
478 | bav1669.44 v aut minus, aut certe medium non amplius aequor |
479 | puppe secabatur, longeque erat utraque tellus, |
480 | cbo125.136v cum mare sub noctem tumidis albescere coepit |
481 | fluctibus et praeceps spirare valentius eurus. |
482 | 'ardua iamdudum demittite cornua' rector |
483 | clamat 'et antemnis totum subnectite velum.' |
484 | hic iubet; inpediunt adversae iussa procellae, |
485 | nec sinit audiri vocem fragor aequoris ullam: |
486 | sponte tamen properant alii subducere remos, |
487 | pars munire latus, pars ventis vela negare; |
488 | egerit hic fluctus aequorque refundit in aequor, |
489 | hic rapit antemnas; quae dum sine lege geruntur, |
490 | aspera crescit hiems, omnique e parte feroces |
491 | bella gerunt venti fretaque indignantia miscent. |
492 | ipse pavet nec se, qui sit status, ipse fatetur |
493 | scire ratis rector, nec quid iubeatve vetetve: |
494 | tanta mali moles tantoque potentior arte est. |
495 | quippe sonant clamore viri, stridore rudentes, |
496 | undarum incursu gravis unda, tonitribus aether. |
497 | fluctibus erigitur caelumque aequare videtur |
498 | pontus et inductas aspergine tangere nubes; |
499 | bcul403.81r et modo, cum fulvas ex imo vertit harenas, |
500 | concolor est illis, Stygia modo nigrior unda, |
501 | sternitur interdum spumisque sonantibus albet. |
502 | ipsa quoque his agitur vicibus Trachinia puppis |
503 | et nunc sublimis veluti de vertice montis |
504 | despicere in valles imumque Acheronta videtur, |
505 | nunc, ubi demissam curvum circumstetit aequor, |
506 | suspicere inferno summum de gurgite caelum. |
507 | saepe dat ingentem fluctu latus icta fragorem |
508 | slu1092.124 r nec levius pulsata sonat, quam ferreus olim |
509 | cum laceras aries balistave concutit arces, |
510 | utque solent sumptis incursu viribus ire |
511 | cbo125.137r pectore in arma feri protentaque tela leones, |
512 | sic, ubi se ventis admiserat unda coortis, |
513 | bav1663.121 r ibat in alta ratis multoque erat altior illis; |
514 | iamque labant cunei, spoliataque tegmine cerae |
515 | rima patet praebetque viam letalibus undis. |
516 | ecce cadunt largi resolutis nubibus imbres, |
517 | cpl1661.82 v inque fretum credas totum descendere caelum, |
518 | inque plagas caeli tumefactum ascendere pontum. |
519 | vela madent nimbis, et cum caelestibus undis |
520 | aequoreae miscentur aquae; caret ignibus aether, |
521 | caecaque nox premitur tenebris hiemisque suisque. |
522 | discutiunt tamen has praebentque micantia lumen |
523 | fulmina: fulmineis ardescunt ignibus imbres. |
524 | dat quoque iam saltus intra cava texta carinae |
525 | fluctus; et ut miles, numero praestantior omni, |
526 | cum saepe adsiluit defensae moenibus urbis, |
527 | spe potitur tandem laudisque accensus amore |
528 | inter mille viros murum tamen occupat unus, |
529 | sic ubi pulsarunt noviens latera ardua fluctus, |
530 | vastius insurgens decimae ruit impetus undae |
531 | nec prius absistit fessam oppugnare carinam, |
532 | quam velut in captae descendat moenia navis. |
533 | pars igitur temptabat adhuc invadere pinum, |
534 | pars maris intus erat: trepidant haud setius omnes, |
535 | quam solet urbs aliis murum fodientibus extra |
536 | atque aliis murum trepidare tenentibus intus. |
537 | deficit ars, animique cadunt, totidemque videntur, |
538 | quot veniunt fluctus, ruere atque inrumpere mortes. |
539 | non tenet hic lacrimas, stupet hic, vocat ille beatos, |
540 | funera quos maneant, hic votis numen adorat |
541 | bracchiaque ad caelum, quod non videt, inrita tollens |
542 | slu1092.124 v cbo125.137v poscit opem; subeunt illi fraterque parensque, |
543 | huic cum pignoribus domus et quodcunque relictum est; |
544 | Alcyone Ceyca movet, Ceycis in ore |
545 | bcul403.81v nulla nisi Alcyone est et, cum desideret unam, |
546 | gaudet abesse tamen; patriae quoque vellet ad oras |
547 | respicere inque domum supremos vertere vultus, |
548 | verum, ubi sit, nescit: tanta vertigine pontus |
549 | bav1663.121 v fervet, et inducta piceis e nubibus umbra |
550 | omne latet caelum, duplicataque noctis imago est. |
551 | frangitur incursu nimbosi turbinis arbor, |
552 | frangitur et regimen, spoliisque animosa superstes |
553 | unda, velut victrix, sinuataque despicit undas; |
554 | nec levius, quam siquis Athon Pindumve revulsos |
555 | sede sua totos in apertum everterit aequor, |
556 | praecipitata cadit pariterque et pondere et ictu |
557 | mergit in ima ratem; cum qua pars magna virorum |
558 | gurgite pressa gravi neque in aera reddita fato |
559 | functa suo est, alii partes et membra carinae |
560 | trunca tenent: tenet ipse manu, qua sceptra solebat, |
561 | fragmina navigii Ceyx socerumque patremque |
562 | invocat heu! frustra, sed plurima nantis in ore |
563 | Alcyone coniunx: illam meminitque refertque, |
564 | illius ante oculos ut agant sua corpora fluctus |
565 | optat et exanimis manibus tumuletur amicis. |
566 | cpl1661.83 r dum natat, absentem, quotiens sinit hiscere fluctus, |
567 | nominat Alcyonen ipsisque inmurmurat undis. |
568 | ecce super medios fluctus niger arcus aquarum |
569 | frangitur et rupta mersum caput obruit unda. |
570 | csg866.74 Lucifer obscurus nec quem cognoscere posses |
571 | illa luce fuit, quoniamque excedere caelo |
572 | non licuit, densis texit sua nubibus ora. |
573 | cbo125.138r Aeolis interea, tantorum ignara malorum, |
574 | bav1669.45 r dinumerat noctes et iam, quas induat ille, |
575 | festinat vestes, iam quas, ubi venerit ille, |
576 | slu1092.125 r ipsa gerat, reditusque sibi promittit inanes. |
577 | omnibus illa quidem superis pia tura ferebat, |
578 | ante tamen cunctos Iunonis templa colebat |
579 | proque viro, qui nullus erat, veniebat ad aras |
580 | utque foret sospes coniunx suus utque rediret, |
581 | optabat, nullamque sibi praeferret; at illi |
582 | hoc de tot votis poterat contingere solum. |
583 | At dea non ultra pro functo morte rogari |
584 | sustinet utque manus funestas arceat aris, |
585 | 'Iri, meae' dixit 'fidissima nuntia vocis, |
586 | bav1663.122 r vise soporiferam Somni velociter aulam |
587 | exstinctique iube Ceycis imagine mittat |
588 | somnia ad Alcyonen veros narrantia casus.' |
589 | dixerat: induitur velamina mille colorum |
590 | Iris et arquato caelum curvamine signans |
591 | bcul403.82r tecta petit iussi sub nube latentia regis. |
592 | Est prope Cimmerios longo spelunca recessu, |
593 | mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni, |
594 | quo numquam radiis oriens mediusve cadensve |
595 | Phoebus adire potest: nebulae caligine mixtae |
596 | exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis. |
597 | non vigil ales ibi cristati cantibus oris |
598 | evocat Auroram, nec voce silentia rumpunt |
599 | sollicitive canes canibusve sagacior anser; |
600 | non fera, non pecudes, non moti flamine rami |
601 | humanaeve sonum reddunt convicia linguae. |
602 | muta quies habitat; saxo tamen exit ab imo |
603 | cbo125.138v rivus aquae Lethes, per quem cum murmure labens |
604 | invitat somnos crepitantibus unda lapillis. |
605 | ante fores antri fecunda papavera florent |
606 | innumeraeque herbae, quarum de lacte soporem |
607 | Nox legit et spargit per opacas umida terras. |
608 | ianua, ne verso stridores cardine reddat, |
609 | slu1092.125 v nulla domo tota est, custos in limine nullus; |
610 | at medio torus est ebeno sublimis in antro, |
611 | plumeus, atricolor, pullo velamine tectus, |
612 | quo cubat ipse deus membris languore solutis. |
613 | hunc circa passim varias imitantia formas |
614 | Somnia vana iacent totidem, quot messis aristas, |
615 | cpl1661.83 v silva gerit frondes, eiectas litus harenas. |
616 | Quo simul intravit manibusque obstantia virgo |
617 | Somnia dimovit, vestis fulgore reluxit |
618 | sacra domus, tardaque deus gravitate iacentes |
619 | vix oculos tollens iterumque iterumque relabens |
620 | summaque percutiens nutanti pectora mento |
621 | excussit tandem sibi se cubitoque levatus, |
622 | bav1663.122 v quid veniat, (cognovit enim) scitatur, at illa: |
623 | 'Somne, quies rerum, placidissime, Somne, deorum, |
624 | pax animi, quem cura fugit, qui corpora duris |
625 | fessa ministeriis mulces reparasque labori, |
626 | Somnia, quae veras aequent imitamine formas, |
627 | Herculea Trachine iube sub imagine regis |
628 | Alcyonen adeant simulacraque naufraga fingant. |
629 | imperat hoc Iuno.' postquam mandata peregit, |
630 | Iris abit: neque enim ulterius tolerare soporis |
631 | vim poterat, labique ut somnum sensit in artus, |
632 | effugit et remeat per quos modo venerat arcus. |
633 | At pater e populo natorum mille suorum |
634 | cbo125.139r excitat artificem simulatoremque figurae |
635 | Morphea: non illo quisquam sollertius alter |
636 | exprimit incessus vultumque sonumque loquendi; |
637 | bcul403.82v adicit et vestes et consuetissima cuique |
638 | verba; sed hic solos homines imitatur, at alter |
639 | fit fera, fit volucris, fit longo corpore serpens: |
640 | hunc Icelon superi, mortale Phobetora vulgus |
641 | nominat; est etiam diversae tertius artis |
642 | Phantasos: ille in humum saxumque undamque trabemque, |
643 | slu1092.126 r quaeque vacant anima, fallaciter omnia transit; |
644 | regibus hi ducibusque suos ostendere vultus |
645 | nocte solent, populos alii plebemque pererrant. |
646 | praeterit hos senior cunctisque e fratribus unum |
647 | Morphea, qui peragat Thaumantidos edita, Somnus |
648 | eligit et rursus molli languore solutus |
649 | deposuitque caput stratoque recondidit alto. |
650 | Ille volat nullos strepitus facientibus alis |
651 | per tenebras intraque morae breve tempus in urbem |
652 | pervenit Haemoniam, positisque e corpore pennis |
653 | in faciem Ceycis abit sumptaque figura |
654 | luridus, exanimi similis, sine vestibus ullis, |
655 | coniugis ante torum miserae stetit: uda videtur |
656 | barba viri, madidisque gravis fluere unda capillis. |
657 | tum lecto incumbens fletu super ora profuso |
658 | bav1663.123 r haec ait: 'agnoscis Ceyca, miserrima coniunx, |
659 | an mea mutata est facies nece? respice: nosces |
660 | inveniesque tuo pro coniuge coniugis umbram! |
661 | nil opis, Alcyone, nobis tua vota tulerunt! |
662 | occidimus! falso tibi me promittere noli! |
663 | nubilus Aegaeo deprendit in aequore navem |
664 | cpl1661.84 r auster et ingenti iactatam flamine solvit, |
665 | cbo125.139v oraque nostra tuum frustra clamantia nomen |
666 | inplerunt fluctus. Non haec tibi nuntiat auctor |
667 | csg866.75 ambiguus, non ista vagis rumoribus audis: |
668 | ipse ego fata tibi praesens mea naufragus edo. |
669 | surge, age, da lacrimas lugubriaque indue nec me |
670 | bav1669.45 v indeploratum sub inania Tartara mitte!' |
671 | adicit his vocem Morpheus, quam coniugis illa |
672 | crederet esse sui (fletus quoque fundere veros |
673 | visus erat), gestumque manus Ceycis habebat. |
674 | ingemit Alcyone lacrimans, motatque lacertos |
675 | per somnum corpusque petens amplectitur auras |
676 | exclamatque: 'mane! quo te rapis? ibimus una.' |
677 | slu1092.126 v voce sua specieque viri turbata soporem |
678 | excutit et primo, si sit, circumspicit, illic, |
679 | qui modo visus erat; nam moti voce ministri |
680 | intulerant lumen. postquam non invenit usquam, |
681 | percutit ora manu laniatque a pectore vestes |
682 | pectoraque ipsa ferit nec crines solvere curat: |
683 | bcul403.83r scindit et altrici, quae luctus causa, roganti |
684 | 'nulla est Alcyone, nulla est' ait. 'occidit una |
685 | cum Ceyce suo. solantia tollite verba! |
686 | naufragus interiit: vidi agnovique manusque |
687 | ad discedentem cupiens retinere tetendi. |
688 | umbra fuit, sed et umbra tamen manifesta virique |
689 | vera mei. non ille quidem, si quaeris, habebat |
690 | adsuetos vultus nec quo prius, ore nitebat: |
691 | pallentem nudumque et adhuc umente capillo |
692 | infelix vidi. stetit hoc miserabilis ipso |
693 | ecce loco'; et quaerit, vestigia siqua supersint. |
694 | bav1663.123 v 'hoc erat, hoc, animo quod divinante timebam, |
695 | et ne me fugiens ventos sequerere rogabam. |
696 | cbo125.140r at certe vellem, quoniam periturus abibas, |
697 | me quoque duxisses: multum fuit utile tecum |
698 | ire mihi; neque enim de vitae tempore quicquam |
699 | non simul egissem, nec mors discreta fuisset. |
700 | nunc absens perii, iactor quoque fluctibus absens, |
701 | et sine me me pontus habet. crudelior ipso |
702 | sit mihi mens pelago, si vitam ducere nitar |
703 | longius et tanto pugnem superesse dolori! |
704 | sed neque pugnabo nec te, miserande, relinquam |
705 | et tibi nunc saltem veniam comes, inque sepulcro |
706 | si non urna, tamen iunget nos littera: si non |
707 | ossibus ossa meis, at nomen nomine tangam.' |
708 | plura dolor prohibet, verboque intervenit omni |
709 | plangor, et attonito gemitus a corde trahuntur. |
710 | Mane erat: egreditur tectis ad litus et illum |
711 | slu1092.127 r maesta locum repetit, de quo spectarat euntem, |
712 | dumque moratur ibi dumque 'hic retinacula solvit, |
713 | hoc mihi discedens dedit oscula litore' dicit |
714 | cpl1661.84 v dumque notata locis reminiscitur acta fretumque |
715 | prospicit, in liquida, spatio distante, tuetur |
716 | nescio quid quasi corpus aqua, primoque, quid illud |
717 | esset, erat dubium; postquam paulum adpulit unda, |
718 | et, quamvis aberat, corpus tamen esse liquebat, |
719 | qui foret, ignorans, quia naufragus, omine mota est |
720 | et, tamquam ignoto lacrimam daret, 'heu! miser,' inquit |
721 | 'quisquis es, et siqua est coniunx tibi!' fluctibus actum |
722 | fit propius corpus: quod quo magis illa tuetur, |
723 | hoc minus et minus est mentis, vae! iamque propinquae |
724 | admotum terrae, iam quod cognoscere posset, |
725 | cernit: erat coniunx! 'ille est!' exclamat et una |
726 | ora, comas, vestem lacerat tendensque trementes |
727 | cbo125.140v ad Ceyca manus 'sic, o carissime coniunx, |
728 | sic ad me, miserande, redis?' ait. adiacet undis |
729 | bcul403.83v facta manu moles, quae primas aequoris iras |
730 | bav1663.124 r frangit et incursus quae praedelassat aquarum. |
731 | insilit huc, mirumque fuit potuisse: volabat |
732 | percutiensque levem modo natis aera pennis |
733 | stringebat summas ales miserabilis undas, |
734 | dumque volat, maesto similem plenumque querellae |
735 | ora dedere sonum tenui crepitantia rostro. |
736 | ut vero tetigit mutum et sine sanguine corpus, |
737 | dilectos artus amplexa recentibus alis |
738 | frigida nequiquam duro dedit oscula rostro. |
739 | senserit hoc Ceyx, an vultum motibus undae |
740 | tollere sit visus, populus dubitabat, at ille |
741 | senserat: et tandem, superis miserantibus, ambo |
742 | alite mutantur; fatis obnoxius isdem |
743 | tunc quoque mansit amor nec coniugiale solutum |
744 | foedus in alitibus: coeunt fiuntque parentes, |
745 | slu1092.127 v perque dies placidos hiberno tempore septem |
746 | incubat Alcyone pendentibus aequore nidis. |
747 | tunc iacet unda maris: ventos custodit et arcet |
748 | Aeolus egressu praestatque nepotibus aequor. |
749 | Hos aliquis senior iunctim freta lata volantes |
750 | spectat et ad finem servatos laudat amores: |
751 | proximus, aut idem, si fors tulit, 'hic quoque,' dixit |
752 | 'quem mare carpentem substrictaque crura gerentem |
753 | aspicis,' (ostendens spatiosum in guttura mergum) |
754 | 'regia progenies, et si descendere ad ipsum |
755 | ordine perpetuo quaeris, sunt huius origo |
756 | Ilus et Assaracus raptusque Iovi Ganymedes |
757 | Laomedonque senex Priamusque novissima Troiae |
758 | cbo125.141r tempora sortitus; frater fuit Hectoris iste: |
759 | qui nisi sensisset prima nova fata iuventa, |
760 | forsitan inferius non Hectore nomen haberet, |
761 | quamvis est illum proles enixa Dymantis, |
762 | Aesacon umbrosa furtim peperisse sub Idacpl1661.85 r |
763 | fertur Alexiroe, Granico nata bicorni. |
764 | oderat hic urbes nitidaque remotus ab aulacsg866.76 |
765 | secretos montes et inambitiosa colebatbav1669.46 rbav1663.124 v |
766 | rura nec Iliacos coetus nisi rarus adibat. |
767 | non agreste tamen nec inexpugnabile amori |
768 | pectus habens silvas captatam saepe per omnes |
769 | aspicit Hesperien patria Cebrenida ripa |
770 | iniectos umeris siccantem sole capillos. |
771 | visa fugit nymphe, veluti perterrita fulvum |
772 | cerva lupum longeque lacu deprensa relicto |
773 | accipitrem fluvialis anas; quam Troius heros |
774 | insequitur celeremque metu celer urget amore.bcul403.84r |
775 | ecce latens herba coluber fugientis adunco |
776 | dente pedem strinxit virusque in corpore liquit; |
777 | cum vita suppressa fuga est: amplectitur amens |
778 | exanimem clamatque 'piget, piget esse secutum!slu1092.128 r |
779 | sed non hoc timui, neque erat mihi vincere tanti. |
780 | perdidimus miseram nos te duo: vulnus ab angue, |
781 | a me causa data est! ego sim sceleratior illo, |
782 | ni tibi morte mea mortis solacia mittam.' |
783 | dixit et e scopulo, quem rauca subederat unda, |
784 | se dedit in pontum. Tethys miserata cadentem |
785 | molliter excepit nantemque per aequora pennis |
786 | texit, et optatae non est data copia mortis. |
787 | indignatur amans, invitum vivere cogi |
788 | obstarique animae misera de sede volenticbo125.141v |
789 | exire, utque novas umeris adsumpserat alas, |
790 | subvolat atque iterum corpus super aequora mittit. |
791 | pluma levat casus: furit Aesacos inque profundum |
792 | pronus abit letique viam sine fine retemptat. |
793 | fecit amor maciem: longa internodia crurum, |
794 | longa manet cervix, caput est a corpore longe; |
795 | aequora amat nomenque tenet, quia mergitur illo.' |